Prius autem de jugi sacrificio videamus. Juge sacrificium, vel indeficiens, quotidie fiebat de sumptu publico. Mane offerebatur agnus anniculus in holocaustum, cum libamentis suis, ut tota die cremaretur in odorem suavem Domino. Quo imposito super altare, sacerdos cum prunis et thymiamate, et lotus intrabat tabernaculum, ponebatque prunas, cum thymiamate, super altare incensi, et hoc vocabatur consummatio sacrificii. Tunc etiam quatuor de septem lucernis mortificabat. In vespere ponebatur similiter alius agnus, in eumdem modum. Et intrans cum thymiamate sacerdos, accendebat omnes lucernas, et sic tota nocte in altari erat odor suavis Domino. Vespertinum tamen sacrificium melius erat, et pinguius matutino, quia saepe in die praeter illud plura imponebantur. Et inde dicebatur illud gratius Domino, quia pinguius dicimus nos gratius, quia mortem Domini factam vespere significabat. Hos agnos quidam tradunt, de sumptu tradi sacerdotum. Josephus vero de publico; qui etiam quotidianam de sumptu sacerdotum oblationem determinat. Offerebat enim sacerdos in diebus vicis suae assarium farinae oleo mixtae, et modica decoctione induratae, medietatem mane, et medietatem vespere super altare. In hunc modum Ecclesia mane et vespere offert Domino laudes et completorium, vel potius in prima et completorio offert confessionem, ad mutuo orandum, tanquam juge sacrificium, quia sacrificium nostrum Deo est spiritus contribulatus et humiliatus.